

Epistola ad Hebraeos*
Caput 7: Versus 11
Sub ipso.Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quae dicitur consummare. Haec translatio praefigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.